Latin
IN SATVRNO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tribuuntur autem his Planetis totidem orbes, quot tribus superioribus, &eorum orbium similes reuolutiones uersus easdem mundi partes, sicut supra de tribus supremis Planetis dictum est, nisi quod in Mercurio constituitur duplex ἀπογτν unum Eccentrici deferentis epicyclum, alterum Aequantis circuli. Cumque utrunque ἀπογεον deprehensum sit mobile, opus fuit diuersis orbibus, illa puncta maximae distantiae à terra promouentibus. Ponuntur igitur in Mercurij sphaera duo extremi circuli, extimus &intimus, aliqua ex parte mundo concentrici, qui deferunt ἀπογεc aequantis, illo tardissimo motu octauae sphaerae, quo etiam ἀπόγεια trium superiorum uariari diximus, ab occidente uersus orientem, seu εις τὰ ἐπομθνα. His orbibus introrsum contigui sunt alij duo prorsus ἕκκεντροι qui dicuntur deferentes ἀπόγεον ἐκκέντρον, qui super peculiari centro circumferuntur contrario motu, ab oriente in occidentem, seu ἔις τὰ προιγούμενα, quolibet integro anno unam periodum absoluentes, quod Mercurius cum Luna commune habet. Sicut enim deferentes apogeon Lunae, singulis mensibus circumeuntes ab oriente uersus occidentem, secum circumferunt in paruo circulo centrum deferentis epicyclum, ita, ut eo motu epicyclus in deferente suo describat figuram lenticularem: Ita hi Mercurij orbes deferentes apogeon eccentrici, singulis annis semel Zo diacum percurrunt contra ordinem signorum, atque secum circumferunt ab oriente uersus occiden tem centrum quinti orbis deferentis epicyclum Mercurij, propter quam mobilitatem huius centri, quod circuitione sua annua arctißimum circulum describit extra centrum mundi, sequuntur quaedam diuersa non solum à caeterorum Planetarum omnium, sed etiam a Lunae consuetis phaenomenis, cum qua tamen, quod ad hanc circumuolutionem centri deferentis, &descriptionem parui circuli attinet, Mercurius habet maximam similitudinem. Nam etsi epicyclus Mercurij in apogeo sui leferentis est, quoties attingit punctum alterius apogei in aequante, ac tum longißime distat à centro mundit tamen quando ad locum perigei diametraliter oppositum peruenit (quod fit post semestre) non est tunc terrae seu centro mundi proximus, sed fuit propior iam ante duos menses, quando distabat ab apogeo aequantis interuallo quatuor signorum Zodiaci &rursus post alios duos menses fit terrae proximus, quando in altero latere ab eodem apogeo aequantis abest, interuallo quatuor signorum. Cumque Lunae epicyclus, propter illam centri moilita mobilitatem, in qualibet reuolutione menstrua, bis sit pariter &in apogeo &in perigeo sui deferentis: Mercurij epicyclus aliter se habet, id quod mireris. Nam etsi in una reuolutione eccentrici Epicyclus Mercurij bis attingit loca ad terram proxime accedentia, tamen semel tantum est a terra remotißimus, tum uidelicet, cum attingit apogeon aequantis, quod fuit tempore Ptolemaei in decimo gradu librae, nunc autem à recentißimis obseruatoribus inuentum est in nono gradu sequentis signi Scorpij.