# Initia doctrinae physicae 92.1-5

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 92.1 to 92.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/92.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/92.1

Cum enim scirent Solem non tantum lucis & caloris autorem esse, sed etiam uiuificam quandam uim corporibus animantium, & rebus ex terra nascentibus impertire, & uitalis caloris quasi fontem & conseruatorem esse, existimabant, id quod postea experientia comprobat, etiam exigui temporis obscurationem Solis, qua huic infimae parti mundi, in qua perpetua est rerum generatio & corruptio, radius ille uiusficus subito criperetur, non posse non hanc inferiorum rerum naturam plurimum laedere & debilitare. Sequuntur enim aliquando pestilentiae, aliquando agrorum sterilitates ob aestus insolitos, aut continuos imbres, aliquando etiam bellorum tumultus, & insignes imperiorum mutationes propter Regum ac Principum mortes. His insignibus euentibus, quos aut effici credebant, aut significari per Solis defectus, adducti sunt ueteres docti homines, ut causas & tempora Ecclipsium diligenti & aßidua consideratione motus luminum, studiosius inquirerent & obseruarent. Primam autem apud Graecos in ea re gloriam adeptus scribitur Thales Milesius, qui illam Ecclipsin. Solis praedixit, quae regnante in media Astyage conspecta, praeceßit mutationes multorum regnorum in Asia. Nam paulo post Cyrus Monarchiam à Medis ad Persas transtulit, & potentißimum regnum Lydiae, uicto & capto Croeso, subegit, & rebellantes Graecas ciuitates in Asia duriter afflixit. Hanc doctrinam, quae causas obscurationum istarum monstrat, nos quoque magnifacere & tueri decet, cum eius cognitio de multis grauißimis rebus nos admoneat, & magnam uarietatem eruditionis complectatur. Etsi autem prodesset eam alicubi integre explicari, monstratis fontibus & causis omnis uarietatis, quae hic maior est, quam in Lunae ecclipsibus, tamen cum id hoc in loco à nobis neque fieri queat, nec re quiri debeat, dicemus, ut in lunari Ecclipsi fecimus, quaedam communißima, quae rudibus utcunque causas obscurationum solarium & earum diuersitatis ostendere poßint, idque huic argumento & loco conuenire iudicamus. Dictum est supra, Lunae corpus opacum & adeò densum esse, ut radios Solis non transmittat. Quare cum Soli coniungitur, & recta inter ipsum & nostrum uisum interponitur, sua densitate radios Solis exceptos arcet à nostro horizonte, & umbra corporis sui tenebras aliquot climatibus inducit. Est igitur Solis ecclipsis non defectus aut priuatio lucis in ipso Sole. Is enim nihil à Luna patitur, sed tantum est impeditio seu auersio radiorum Solis, facta corpore opaco Lunae, quae collocata inter nostrum uisum & Solem, inuoluit aliquam terrae partem umbra sui corporis, atque hoc modo terrae uices reddit, ut Plinius loquitur, id est, sicut aliquando Luna ab umbra terrae hebetata, luce Solis priuatur, ita ipsa uicißim quasi iniuriam eam uindicans, suo interuentu augustum lumen Solis terrae eripit.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
