# Initia doctrinae physicae 92.6-8

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 92.6 to 92.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/92.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/92.6

Sed quia iactura radiorum solarium crebrior & diuturnior, exitialis terrae futura esset Luna ea moderatione utitur, ut raro & non nisi aliquoties prius à terrae umbra obscurata, atque ita quasi saepius prouocata, tandem ipsa uicißim solare lumen terrae intercipiat, idque non uniuersae, sed alicui eius tractui, & quidem sine mora, ut infra dicetur. Sed miretur aliquis, quomodo Luna tegere totum Solis corpus poßit, cum supra dictum sit, solem centies sexagies sexies maiorem esse terra, & hanc rursus propemodum quadragies maiorem Luna, Vnde colligitur, Lunam non esse sextantem millesimae partis Solis. Nam ex diametrorum utriusque luminaris ratione, quae est, ut 187. ad jo. deprehenditur, congesta & compacta in unam molem 6539. corpora tanta, quanta est Luna, uix effectura corpus aequale globo solari. Cum igitur Luna collata ad Solem, tam exile sit corpus, mirum uideri potest, quomodo occultare nobis tam grandem molem solaris corporis poßit. Sed causa est partim propinquitas Lunae ad terram, quae cum altißima est, distat 64. semidiametris terrae & sextante: partim altitudo Solis, seu distantia a terra, qui decies nouies fere longius abest à terreno globo, quam Luna. Ptolemaeus enim deprehendit Solis distantiam à terra maximam aequare semidiametros terrae 1210.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
