Latin
93
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 93
Unproofread scanNot analysed yet
Propter tantam remotionem Solis à terra fit, ut Luna proxime admota uisui nostro, aliquando totum Solem tegere poßit, sicut alioqui experientia testatur, etiam uastißimos montes aliquanto longius sitos, disco uel adhuc minore corpore oculis nostris obiecto, occultari posse. Propter eandem adeo in aequalem distantiam luminum, diameter Lunae adparens aliquando paulo minor, aliquando aequalis, aliquando etiam maior deprehenditur diametro Solis apparente, Nam Lunae altißimae, cum minima cernitur, diameter continet minuta 29. Humilimae uero diameter, minuta habet 36. &8. secund. Sed solis remotißimi a terra diameter apparens continet 3j. minuta, &trientem, proximi uero, quando eius corpus maximum uidetur, diameter non aequat 34. integra minuta, sed deest sextans. Si igitur conferes humilimae Lunae diametrum, ad solis etiam ubicunque constituti diametrum apparentem, animaduertes totum Solem aliquando à Luna facile tegi &occultari posse, sed sine mora. Haec autem obscuratio Solis fit, ut dictum est, interueniente corpore opaco Lunae, quando Soli coniungitur circa Nouilonium. Necesse est autem coniunctionem illam fieri in nodis, uel prope nodorum alterutrum, de quibus supra dictum est, quando Luna uel nullam, uel exiguam habet latitudinem. Nam extra illos nodos, cum in latitudinem euagatur Luna ab Ecliptica, quando Soli coniungitur, ita illum praetercurrit, ut nullam ipsius partem obscuret, &umbra sparsa a corpore Lunae nulla parte terram attingat, sed uel supra terram, uel infra eam transuehatur. Ponit autem Ptolemaeus terminos Eclipticos ultra &citra nodos, ad Austrum quidem si. gradus tantum &minuta 22. Ad septentrionem uero 20. gradus, &bessem fere, intra quos Luna tempore coniunctionis currens, Solem tegere totum, uel partem eius aliquam potest. Sed ut Lunae defectus maximus fit, dum centra trium corporum, Solis, Terrae &Lunae in una recta linea constituta sunt, quae uera &diametralis luminum oppositio dicitur: Ita maxima Solis obscuratio fit, non quando eorundem corporum centra, uidelicet Solis, Lunae &Terrae, in una recta Imea sunt, quae uera, seu ut Ptolemaeus loquitur, ἀκρεὴς uocatur Luminum συυγία, Sed quando centra Luminum, &uisus noster unam rectam lineam tangunt, quam coniunctionem artifices Apparentem, seu uisibilem appellant, Ptolemaeus φαινομενην συμοδον. Nam propter propinquitatem Lunae ad terram, aliquam uarietatem adfert παράλλοξις, hoc est, uisus nostri aberratio, quam uocant diuersitatem aspectus, quae facit ut Luna ex superficie terrae uisa, cernatur in alio loco Zodiaci, citra uel ultra uerum locum in Zodiaco, quem iudicat linea recta ex centro terrae per centrum lunaris corporis ad Zodiacum usque emissa. Illum autem apparentem locum Lunae ostendit linea educta ex oculo aspicientis Lunam ex superficie terrae, &per centrum Lunae ad Zodiacum usque extensa, estque uterque locus uerus &apparens, semper in eodem circulo maximo, descripto per uerticem capitis.