# Initia doctrinae physicae 94

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/94

Porro hoc interuallum in Zediaci longitudine, quod est inter uerum locum Lunae & apparentem, appellatur παράλλαξις ὑὰμῆκος seu in longitudinem, qua fit, ut ueram coniunctionem luminum aliquando praecedat. aliquando sequatur uisibilis coniunctio, quae Solis obscurationem efficit. Id interuallum temporis, quod uerae & uisibili coniunctione interijcitur, in septimo slimate, cum maximum est, horam & dodrantem fere efficit. Rursus altera παράλλαξις, κατὰὶι πλάτος etiam latitudinem Lunae uariat, ut alia sit uera latitudo seu uera distantia Lunae ab Ecliptica, quam indicat linea ex centro terrae, per centrum Lunae ad Zodiacum usque producta, Alia sit latitudo apparens, quam indicat in zodiaco linea ex oculo habitantis in superficie terrae per Lunam transcurrens. Breuißima igitur distantia apparentis loci Lunae ab ecliptica, uocatur uisibilis seu apparens latitudo. Interuallum autem breuißimum inter ecclipticam & uerum locum Lunae, dicitur uere latitudo. dtudo.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
