# Initia doctrinae physicae 96-2

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, IN SATVRNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/96-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/96-2

Deinde inaequalia sunt spacia digreßionum Mer curij, non tantum propter accessum epicycli ad centrum mundi, & recessum, sed ideo etiam, quod centrum epicycli non ita adhaeret lineae ueri loci Solis, ut in Venere fere accidit, sed ab eo ultro citroque aliquando plusculis gradibus abesse potest, qui gradus uel addendi uel adimendi arcui, qui semidiametro epicycli respondet, ἀποσάταις Mercurij insigniter inaequales efficiunt. Sed Ptolemaeus ponit terminum minimae ἀποσέσεως Mercurij, quae circa apogeum contingit, arcum Zodiaci continentem gradus tantum 16, & minuta 8. Maximae autem distantiae, quae fit in locis, ubi proxime Mercurius ad terram accedit, arcum constituit continentem gradus 27 minu. 37. Dictum autem supra est, in quibus partibus Zodiaci epicyclus Mercurij ad terram proxime accedat, & quibus id mensibus contingat, uidelicet, circa q gra. Piscium, & q grad. Cancri, quae loco epicyclus attingit mense Februario & Iunio, quod ideo repeto, ut si qui obseruare apparitionem Mer curij cirj uolunt, qui rarißimae in his regionibus conspicitur, scire poßint, quibus id temporibus facere debeant, tum uidelicet, cum propter propinquilatem epicycli ad terram ad corpus Mercurij maius cernitur, & longiores ipsius a Sole fiunt digresiones. Nam extra haec tempora maximarum digreßionum, Mercurius non ita procul a Sole remouetur, ut egrediatur illos limites, intra quos constitutae stellae à fulgore uicini Solis obscurantur, unde fit, ut rarißime appareat, praesertim in his regionibus, quarum Horizon obliquior est & raro ita ab exhalationibus liber, ut stellas uicinas Soli orienti aut occidenti, conspiciendas praebeat. Accedit & haec causa, cur rarius uideatur Mercurius in his septentrionalibus regionibus, quod plerunque ultra eclipticam uersus meridiem deflectit, ut paulo post dicetur. Sed Venus, quae & corpus grandius habet, & plerunque uersus septentrionem magis latitudine sua declinat, & longius à Sole digreditur, semper fere conspicua est. Imo quod mirum est, aliquando non totum biduum obscuratur, quando Soli coniungitur habens latitudinem magnam, ita ut uesperi post occasum Solis conspecta, interiectis tibu duabus noctibus, mox altero die mane ante Solis „int6 ortum cernatur. Quin etiam, quod plus est, in reIdices gionibus serenioribus fieri aliquando potest, maρlcf xime circa primos gradus Arietis, ut intio & fine iio, eiusdem noctis cernatur Venus, hoc est, ut & ueonen d speri ize dibzy G Goog speri post Solis occasum conspicua sit, & eundem praetercurrens mane ante ipsum exorientem ruradpareat supra Horizontem, Sed ibi necesse est Venerem esse in septentrionali latitudine, haite minimum 6 Grad. 20 Min.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
