# Initia doctrinae physicae 97.4-6

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 97.4 to 97.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/97.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/97.4

De reliquis quinque errantibus Stellis. In tanta stellarum multitudine, quae numerum excedit, praeter duo lumina, omnibus aetatibus tan. tum quinque stellae notatae sunt, quae suos quosdam peculiares motus, & hos diuersos haberent, non communes cum caeteris stellis, quas ideo fixas nuncupauit antiquitas, quod uni sphaerae inhaerentes, cum illa perpetuo circumferuntur, nunquam loca, interualla, figurationes, magnitudines suas permutantes, sicut quinque erraticae nunc hac parte coeli, nunc alia consistere cernuntur, nunc his stellis, mox alijs appropinquantes, iam minutae & obscurae, rursus alio tempore grandiores & fulgentiores conspiciuntur. Hoc tamen habent hae errantes stellae cum fixis commune, quod singulis diebus, hoc est, 24. horarum spacio semel circa centrum uniuersi mundi ab ortu in occasum circumuoluuntur, quem motum non ex sese habent, sed à summo coelo, quod primum mobile uocatur, cuius inaestimabilis rapiditas tam est uiolenta, ut non modo omnium planetarum orbes secum eodem motu circa terram quotidie trahat, sed etiam bonam partem elementaris regionis, orbi lunari uicinam, circumagat, id quod Cometarum motus quotidianus ostendit, cęteris stellis ortu & occasu prorsus fere respondens, cum tamen constet, Cometas in summa quidem aeris regione, sed tamen longe infra lunarem sphaeram flagrare in elementari regione. Harum quinque stellarum tres supra solem, omnium cruum eruditorum consensu, collocatae. Superiores uocantur: Saturnus, lupiter, Mars. Reliquae duae, Venus & Mercurius, in ter duo lumina positae cre duntur, De quibus ordine dicemus. De tribus supremis Planetis. Ordinem & situm horum Planetarum ratiocinati sunt ueteres, cum ex alijs quibusdam signis, tum uel in primis ex motuum inaequalitate, ut Saturnum propter tardisimum incessum summo loco infra sphaeram stellarum fixarum positum iudicarent: Martem propter celeritatem infimo loco, proxime supra Solem: Iouem autem, qui ut Saturno uelocior est, ita Marte multo est tardior, his duobus interpositum crederent.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
