Latin
98
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 98
Unproofread scanNot analysed yet
Saturnus enim totum zodiacum peragrat triginta ferme annis, lupiter duodecim, Mars duobus, ita ut commoretur in unius signi zodiaci spacio Saturnus annos duos &dimidium fere, Iupiter integrum annum, Mars menses ferè duos. Tribuuntur autem his Planetis orbes deferentes ἀπόγειον &περιγσον, item eccentrici seu deferentes epicyclum &epicycli, prorsus ut lu nae, propter duplicem inaequalitatem motus. Verum his orbibus adduntur alij circuli, eccentricis aequales, sed ex alio centro descripti, qui aequales uulgo dicuntur à Ptolemaeo ἕκκεντροι τὴν ὁμαλὴν κίνηση περάπεριέχώντας, ut punctum monstrari: poßit, super quo motus aequalis seu regularis fieri iudicatur, cum id neque centrum mundi neque deferentium epicyclum centra praestent. Orbes apogeon &perigeon deferentes, tardißimo motu octauae sphaerae, scu stellarum fixarum de quo supra dictum est, procedunt ab occidente uersus orientem, mutantes paulatim loca apogei, quod Ptolemaei tempore habuit Saturnus in 23. gr. 16. Minu. Scorpij. Iupiter in 11. grad. Virginis. Mars in 25. gradu Cancri. Nostra uero aetate Copernicus per obseruationes reperit, apogeon Saturni in 27. gr. 42. M. Sagittarij. Iouis in 6. gr. 21. M. Librae. Martis in 27. gr. j. M. Leonis. Est igitur hac nostra aetate in perigeo, hoc est, terrae proximus ratione cecentrici sui, Saturnus in 27. gradu Geminorum. Iupiter in 6. gradu Arietis. Mars in 27. gradu Aquarij. Alij autem orbes, qui eccentrici seu epicyclum deferentes nominantur, feruntur motu Planetarum proprio ab occidente uersus orientem, hac lege, ut motu aequali seu medio totum zodiacum percurrat centrum epicycli Saturni 29. annis 155. diebus. Iouis Is. an. 312. diebus. Martis s. an. 321. diebus. Motus autem horum Planetarum in suis epicyclis est contrarius ei, quo Luna fertur in suo epicyclo. Nam hi tres Planetae in superiore parte suorum epicyclorum mouentur ἔις τὰ ἐπόρδινα hoc est. iuxta signorum in Zodiaco seriem: Sed in inferio. re parte ἐις τὰ τραγοῦμενα, hoc est, contra signorum ordinem.