# Initia doctrinae physicae 99

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/99

Propter hunc in epicyclis motùm accidum his Planetis quaedam, à quibus Luna immunis cernitur. Nam hi superiores cum aliquandiu progressi sunt secundum signorum ordinem consuete uel tarditate, uel celeritate, mox inhibentes curson nusquam promouent, sed aliquot dies tanquam inmoti subsistere uidentur, quo tempore σηρίζονης dicuntur. Deinde sese rursus commouentes non progrediuntur eo, quo prius cursum instituerant, sed reciprocantes, aliquam confecti itineris partem retro legunt, quo tompore προηγκτικοι Retrogradi uocantur. Atque ita aliquousque egreßi, rursus subsistunt aliquot dies prorsus immoti, ut nobis apparent, iterumque stationales dicuntur, ac denique quasi collectis uiribus per illam quietem. denuo priorem uiam ingrediuntur, & antrorsum iuxta signorum seriem celeritate quanta possunt, contendunt, quasi moram stationum & regreßionis hac festinatione compensaturi, quo tempore ὑπλσπτικο appellantur. Has uices accipiunt à motu suo in epicylos per cuius superiorem partem dum feruntur, duo motus concurrunt in eandem mundi partem tendentes, uidelicet motus centri epicycli in eccentrico, & Planetae in epicyclo, qui motus coniuncti efficiunt, ut Planeta progredi celerius secundum signorum ordinem uideatur. Sed cum per orientale latus sui epicycli planeta descendit ad inferiorem partem, ita ut linea urri motus Planetae, quae ex centro mundi per centrum Planetae ad Zodiacum ducta intelligitur, incipiat ferri contra signorum ordinem: ibi concurrunt duo contrarij motus, unus Eccentrici, qui cen trum Epicycli, atque ita ipsum quoque Planetam, perpetuo in anteriora uersus orientem protrudit, alter autem motus ipsius Planctae in epicyclo, qui ab oriente in occidentem contra priorem motum nititur. Atque ita fit, ut aliquandiu aequentur contra rij motus, & sese mutuo quasi tollant. Quantum enim epicycli centrum secundum signorum ordinem promouet Planetam, tantum ipse Planeta contra in diuersam partem regreditur, Vt si quis uectus in longiori naue secundo flumine delata, aduersus flumen progrediatur, is alicui stanti in ripa uidebitur ex eodem interuallo, tanquam in uno loco consistens. Haec contrariorum motuum aequalitas efficit, nt Planeta aliquot dies immobilis stare uideatur. Adiuuat autem illam stationis apparitionem rpicycli in lateribus curuitas deorsum uergens ubi etsi Planeta alioqui uelox, in epicyclo totidem gradus, quot alibi, diurno motu conficit, tamen quia certo dibzy G Google certo arcui in lateribus epicycli minus spaecium in zodiaco respondet; quam aequali arcui in summa, aut ima parte epicyoli, motus Plauetae in epicycli lateribus tardior apparet. Quare ibi consistere aliquandiu uidetur. Vocaturque haec prima statio του πρώτου στηριγμοῦ φαντασία.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
