# Initia doctrinae physicae vii

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/vii

In eodem corpore dissimilima membra & materia & usu fabricata sunt Organa praecipua nutritionis, Sensus, Cor sedes affectuum, Cerebrum & tota pars ratiocinatrix, & regina Voluntas, quae sua quadem libertate eligit aut reijcit ea, quae sensus ostendunt, & frenare aliquo modo externorum membrorum motus potest. Ne harum partium uiribus & officijs, & de disciplina, cum disputaret, doctrinam non angustam, nec dissimilem his nostris pagellis tradidisse eum, etiam prophetica monumenta ostendunt. Etsi igitur multi haec initia tanquam tenuia aspernantur, tamen cum semina sint amplissimae doctrinae, necessaria esse, bonae mentes intelligunt.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
