# Initia doctrinae physicae viii

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/viii

Nec in re manifesta longiorem refutationem addam, Sed iuniores potius hortabor, ut uniuersam hanc Philosophiam ament, & partes ordine discant, & in discendo iudicium adhibeant, qui Scriptores legendi sint, Non enim à Democrito aut Epicuro, aut alijs, qui usitatam doctrinam corrumpunt, ars petenda est. Eligatur & rerum doctrina, omissis inanibus cauillationibus, quales etiam haec recentior aetas miscuit communi doctrinae non paucas. Studeamus & genere sermonis proprio uti, & non alieno à linguae latinae cosuetudine. Nam qui recte loqui student, res intuentur, quibus nomina attributa sunt.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
