# Initia doctrinae physicae xii

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xii

Et gratia debetur omnibus, qui partem aliquam aecte& impliciter monstrant, ac praesertim ijs, qui, cum multi audacissime corruperint simplicem doctrinam, ut Democritus, Epicurei, Stoici, Pyrthonij, & horum similes, monitores sunt iunioribus, ut uitent monstrosas opiniones, & recta artium uia quę rant ueras sententias, nec putent ingenij decus esse, ludere praestigijs opinionum, sed acquiescant in ueritate, ac Deo gratias agant, quod in hac caligine humanae mentis aliquas tamen scintillas suae sapientiae uult lucere, et inuentam doctrinam ad usum in uita transferant, ad tuendam ualetudinem & regendos mores, imo & ad celebrandum Deum opificem. Prauae opiniones per sese nocent moribus & uitae, & contumeliosae sunt aduersus Deum.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
