# Initia doctrinae physicae xiii

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xiii

Sed multo plus mali est in ipsa consuetudine petulanter contradicendi ueris sententijs. In eo genere uerissime est, ut inquit Euripides, ἀκόλαστος γλωσα αἷο ιστη νόσος Quare plurimum refert ingenia recentia praemonere, & quantum fieri potest, adsuefacere, ut ament moderatas sententias, graui autoritate traditas, nec artium metas euertant, Imo ut ardentibus uotis etiam Deum fontem sapientiae orent, ut mentes docentium & discentium gubernet. Inseruimus igitur & quaestiones aliquas Physicis uicinas, quarum haec simplex & perspicua explicatio uera est, & utilis moribus. Nec nihil ad Ecclesiam pertinent studia doctrinae physicae. Saepissime enim in enarratione doctrinae coelestis de ordine corporum mundi dicendum est, sępe de ordinis coturbatione, & de malis, quae auersionem à Deo in genere humano secuta sunt. Multae partes doctrinae coelestis collatione Physices illustranslustrandae sunt. Saepissime de natura hominis dicendum est, discernendae potentiae, & monstranda quasi diuersa domicilia cognitionis & appetitionum, ostendendum quae uires languefactae sint, quae regi disciplina possint. Nenique multis grauissimis materijs, aliquid lucis addit haec qualiscunque naturae aspectio.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
