Latin
xiv
Melanchthon, Initia doctrinae physicae xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur studia &amari &recte coli opto, qui bus certissimum est, naturas non distortas inuitari &flecti ad uirtutem. Edidimus autem hanc Syluulam addita tui nominis mentione, quia scimus te sapienter &grauiter de studijs doctrinae iudicare, eaque libenter tueri &ornare, ac consilia in gubernatione ad conseruationem ho nestae disciplinae, literarum, &doctrinae, quae humano genere necessaria est, referre, quo in cursu ut te Deus, aeternus Pater Domini nostri lesu Christi, conditor coeli &terrae &hominum &Ecclesiae suae, una cum Filio pogl Filio suo Domino nostro Iesu Christo, crucifixo pro nobis &resuscitato, &Spiritu suo sancto, gubernet, optamus. Bene uale. Die Angelorum castorum &Deo obedientium. ANNO,