# Initia doctrinae physicae xiv

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, xiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xiv

Haec igitur studia & amari & recte coli opto, qui bus certissimum est, naturas non distortas inuitari & flecti ad uirtutem. Edidimus autem hanc Syluulam addita tui nominis mentione, quia scimus te sapienter & grauiter de studijs doctrinae iudicare, eaque libenter tueri & ornare, ac consilia in gubernatione ad conseruationem ho nestae disciplinae, literarum, & doctrinae, quae humano genere necessaria est, referre, quo in cursu ut te Deus, aeternus Pater Domini nostri lesu Christi, conditor coeli & terrae & hominum & Ecclesiae suae, una cum Filio pogl Filio suo Domino nostro Iesu Christo, crucifixo pro nobis & resuscitato, & Spiritu suo sancto, gubernet, optamus. Bene uale. Die Angelorum castorum & Deo obedientium. ANNO,

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
