# Liber de anima 10

Melanchthon, Liber de anima, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/10

Ac non modò in his studijs, sed etiam in caeceris actionibus intuere patris exempla, Vt enim in mechanicis artibus nemo fit artifex, nisi exempla sui generis aßiduè aspiciens, imitari ea conetur: ita in formando iudicio de doctrinis & vitae regendae consilijs omnino multum prodest, eligere certa & probata exempla, quae sequi & effingere velis. Tibi verò Deus domestica uxempla digna laude proposuit, patrem & patrus em, quorum tibi praecipuè similitudo expetenda est. Oro autem filium Dei, Dominum nostrum Iesum Christum, crucifixum pro nobis & resuscitatum, qui verè est custos Ecclesiae suae, & dixit: Nemo sapiet oues meas ex manibus meis, vt te, & totam Ecclesiam vestram domesticam protegat & gubernet. Bene vale. VVitebergae, Cal. Nouemb. Anni M. D. LII. R, O εαυθεσεαλυνταδε εώρου ονενεεθι OHANNIS STIGELII ELEGIA DE VTILITAte doctrinae, de Fabricatione humani corporis. Nnua designat redeuntes meta calendas, Et noua sperato lux abit orta die. Sol toties pallens, bis dena per astra relapsus, Lucifluum renouat pulcer ab axe iubar. putet? Hunc etiam viui transegimus annum, Quis Vndique dum saeuae nos petiere minae. Et velut ingenti scrutans in flumine victum, Excutit illapsas tergore mergus aquas: Sic etiam solo mordaces pectora casus, Turba Deo fidens ferre coacta, tulit. Quis tamen hanc texit? quis vires addidit aegrae? Omnia qui forti sub pede Christus habet. Ille gerit sceptrum, duro inseparabile ferro, Quod vis inuidiae frangere nulla potest. semel exigua leuiter cum concitat aura, Hoc Ad nutum Domini terra polusque tremunt. Ille premit furias, & bella exanguia reddit, Et sibi fidentes hic & vbique tegit. Huic igitur dicas praeconia grata iuuentus, Quae sacra Pegasei flumina fontis amas.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
