# Liber de anima 101

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/101

Scribunt enim, dici arteriam, abaùς & τηρῶ, quiasi custodem aeris & spii tus. Aorta significat Macedonica consuetudine va ginam, vnde propter similitudinem translatacet appellatio ad hunc arteriarum truncum, propterea; quod sit canalis aliquantò firmior & densior, quam venae, & vt ita dicam, vaginae similis. S lenus inquit, Aristotelem huius appellationis auis rem esse apud Homerum Odysseae g. in descriptio ne perae, nomen est doρτης pro circulo, à quo pest debat peraScinditur autem Aorta paululum extra corpor recta in duos grandes ramos, quorum alter asceldit, vt spiritum vitalem superioribus partibus conporis aduehat, alter descendit aliquanto grandior. Occurrunt autem ramis venae cauae, cum quibus simul per corpus sparguntur. Raro enim sunt arteriae solae, non adiunctae venis. Ac iucundum est considerare consensum venae rum & arteriarum, & mutua officia. Nam arteriae venis adiunctis per angustißimos poros ac meatus, impertiunt spiritum, qui calore vitali sanguis nem exuscitat, percoquit & conseruat. Rursus etiam arteriae hauriunt aliquantulum sanguinis ex venis, quo vehitur, rigatur, & augetur spiritus. Ideo inquit Galenus: Σαυανεσομονται μὲν καὶ ἀρΤηρίαι ταῖς φλεψὴ, καθ ὅλον το σῶμα.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
