Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 102
Unproofread scanNot analysed yet
Illustre autem exemplum nobis in hac imagine propositum est mutuae communicationis, sine qua conseruari uatura non potest. Dixi breuißimè de Aorta. Oritur autem ex sinistro ventriculo cordis &alius canalis, qui nomillatur Arteria Venosa, &porrigitur in pulmonem. Differt autem non solum figura, sed etiam vsu à ena arteriali, de qua supra dictum est. Nam vena Arterialis ex dextro ventriculo sanguinem vehit inpulmonem, nutriendi eius causa. Sed hic canalis sinistri thalami ex pulmone adfert aerem, refrigerandi cordis caussa. Adfert enim Trachaea aerem in Pulmonem, &iunctos ramulos Arteriae venosae, li angustis officijs aerem excipiunt, vt ad cor transmittant. Rursus à corde euehit haec arteria lumos &aerem nimis calidum, etsi vna aduehit Bulmoni spiritus &arterialem sanguinem, ad calefaciendum Pulmonem. Ad hunc vsum et figura accommodata est. Non enim perinde densa est, vt caeterae arteriae, sed tonstat vna tunica, vt facilè dilatari et constringi Poßit, ad exhalandum et recipiendum aerem, Praeterea vt facile exudet sanguinem halituosum, nleue duricie inpediat motum Pulmonis. Ideoque Rominata est Arteria Venosa. Est enim condita praecipuè aeris &spiritus vehendi causa, &tamen figura imitatur gracilitatem venarum. Aliae sunt minutae particulae cordis, quarum fabricatio tamen caussas habet. Auriculae duae additae sunt. Altera dextra, vb caua vena sanguinem in cor infundit. Huic orificio addita est membrana, quae sinus et anfractus habet. In hos spargitur aliqua pars sangiuiis, quàm cor proximè haurit, ne vehementiore attractione caua vena rumpatur. Sicunt in tota machina humani corporis opisex cauit, ne subito inagnae moles transfun dantur, sed vbique moderationem &contationem amat, &paulatim facit tanquam instillationes. Sistra verò auricula adiuncta est Arteriae Venosae, vt contantius fiat aeris transfusio. Dixi breuißimè de Auriculis. Reliqua sunt ostiola, omnibus addita canalibus,