# Liber de anima 107

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/107

Hic ostendere aliam caussam non possumus, nisi quia sic condita est natura, vt ta lis sit cerebri & cordis consensus ac συμπάθεα. Voluit Deus lucere suae sapientiae radios in cerebio nostro. Cum his & corda congruere voluit, laetan tia agnitione Dei, & ipse adesse in cordibus nostris tanquam in sede sua voluit, & perfundere nos lua luce & laetzcia. Hoc minus intelligimus, quia pris ma cerebri & cordis harmonia, quam Deus condi dit, turbata est. Nunc igitur ita disputant, affectus comitantes noticiam, vt iram, incendia amorum, lae ticiam. spem, metus, hoc modo excitari, quia corse. ritur spiritu à cerebro misso. Sed explicatio facilior est ijs, qui dicunt, cor domicilium esse proprium substantiae Animae. Pulmo, Πνεύμων. Quo consilio natura circundederit cordi pulmonem, Officia eius declarant. Concinnè enim vocat Pulmonem Plato ἄλμα μαλακὸν, molle ventilas brûm cordis, breuiter & substantiam & officia sit gnificans. Est enim substantia Pulmonis, caro aerea, rara, mollis, spongiosa, similis coagulatae spumae sanguis nis, intextis in eam carnem trib.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
