# Liber de anima 109

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/109

Affert enim pulmo cordi aerem, qui miti get calorem cordis & spirituum. Et hunc aerem antea praeparat. Cor enim laederetur, si penetraret ad ipsum aut aer frigidior, aut nimis copiosus. Suf focaretur autem cor copia spirituum & fumostae ris, nisi rursus fieret exhalatio. Ideo & per pulmonem rursus emittitur fumosus aer, Ideo pulmo capax est multi aeris, vt paulisper omissa spiratione, tamen cor accipiat & reddat aerem. Ac si deesset pulmo, breui interuallo omissa spiratione suffocarentur animantia. Ita spirationis causa pulmo factus est. Nec addo hic disputationem de piscibus; quos dicunt non spirare cum pulmonem non habes ant, qui tamen attrahunt & emittunt aerem pel Branchias, vt alibi dicitur. Altera vtilitas pulmonis est insignis, quod seruit formandae voci. Vt enim in fistulis hoc modo siunt soni, cum inspiratum aerem lingua tanquam plectro formamus. Ita propemodum fit vox humas na. Pulmo ceu vtriculis motus aerem reddit Tracheae. Hunc cum formant circuli in Traehea, & lingula, quae nominatur γλωττὶς, fieri vocem experimur. Arieria, Τραχεα Aspera ἀρτηρία. Fistula à faucibus ducitur ad pulmonem, quae ad geminos vsus condita est. Cum enim, vt supra dictum est, cordi opus esset aeris attractione, & exPtratione, hic canalis factus est, vt aerem ore et naribus acceptum, transmittat ad Pulmonem, & inde rursus exhalant fumi cordis, vt dictum est. Simul autem haec ipsa fistula instrumentum est formandae vocis. Nam ad vocem opus est aere, quo haec fistula abundat, & motu, quo aer in hanc fistua am impellitur compreßione Pulmonis.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
