# Liber de anima 110

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/110

Itaque loci et bartium opportunitas fuit in causa, vt haec sistula fleret etiam vocis organum. Consideremus autem consilium architecti, qui sicut oratores proximè adiuncti sunt Regibus: Ita cordi vocis organum addidit, quià si natura integra esset, pulcherrimus consensus esset cordis & vocis. Eor ardens luce & amore Dei, patefaceret dixinos motus voce celebrante Deum. Et erga homines ve& iusta dicendo congruerent cor & vox. Figura autem haec est. Arteria Trachea ceu Illula, & mucronis figura descendit in pulmonem quo finditur in duos ramos. Ab his deinceps in Plopulmone oriuntur innumerabiles fibrae. Est aulem composita Trachea, partim ex cartilaginibus, bartim ex membranis. Oportet enim moueri Traheam, cum accipit aut emittit aerem, & laxari in &piratione, & astringi in inspiratione. Ideo fabricanda fuit ex mobilibus membranis, quae sunt molligamenta. Rursus, quia est organum vocis, admiscendae fuerunt cartilagines, ex quibus annuli in Trachaea facti sunt, & iuncti propemodum, vt circuli iungun: tur in cauda cancri. Horum asperitas & varietas ad vocem formandam necessaria fuit. Non enim fieri potest vox, nisi aer in aliquo repercutiatur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
