Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 112
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem retrò posita, vbi laryngem discernit ab Oesophago, &quasi munimentum est contra Oesophagum, ne in deglutendo Trachea laedatur. Similis est annulo, qui in pollice gestatur. Tertia cartilago est intra alteras duas, rimam constituens, &propter figuram nominata ἐ ρύταια, seu ἀρυταινοειδὴς, id est, rostro fusorio similis in vrceis, aut cantharis quibusdam. Notum est ἐιια, ἐρύταιναν à Graecis nominari talem cyathum, qui velut rostrum habet, qualer sunt in myropolijs, quibus funditur oleum. Recentiores nominarunt hanc tertiam Cymbalarem. Id nomen non Videtur à figura sumtum esse, sed quia vocis orgallum est. In medio igitur huius tertiae cartilaginis profunlla rima est, quae nominatur γλωττις, quia propriißimum vocis organum est, ac latera contrahuntur &dilatantur peculiaribus musculis. Adiuuant autem hanc contractionem &dilatationem musculi, qui caeteras cartilagines connectunt. Ita variatur vox, vt sit acutu aut grauis, clara vel obscura, hac ipsa contractione laterum, quae constituunt illam rimam. Eam vartetatem fistulae non possunt efficere in ipsa rima seu lingula, sed foramina fistutis addita sunt, ad eam varietatem efficiendam.