# Liber de anima 113

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/113

Supra hanc rimam operculum est laryngis, quod nommatur ἐπιγλωττις, quae est corpus cartilagineum, figura trianguli, duriusculum, factum, vt arceat cibum & potum, ne quid illabatur in Traches am arteriam. Singulari enim consilio Deus hos canales, Oesophagum, & Tracheam distinxit, & periculi magnitudo ostendit, velle Deum vt inter edendum quietiores ac taciturni simus. Quia cum pox editur, hiat operculum Tracheae, in quam cum infunditur pel exigia massa, nisi statim reijceretur, secutura esset suffocatio. Et hoc periculum eo facilius accidit, quia Trachea collocata est ante Oesophagum. In hac partium & nominum recitatione multi errarunt ante Vuesalium, qui rectè taxauit priorum errores, & deprauatos Galeni libros emendas uit, in quibus promiscuè scripta fuerant haec duo nomina, γλωττὶς & ἐπιγλωττῖς. Sed rerum diuersarum diuersas appellationes esse, Vuesalius perspicuè ostendit. Ac vt magis nota sint iiinioribus discrimina Oesophagi & Tracheae arteriae, considerenturvsus, situs, substantia, & longitudo. Vsu differunt, quia Oesophagus est canalis cibum & potum vehens in ventriculum. Sed Tras chea canalis est, factus spirationis e ora causseSitis Situ differunt, quia Trachea in anteriore parte Solli posita est, vt rectà tendat ad os, hauriendi aeris caussa. Oesophagiis autem in posteriore parte rulli est, & magis latet, vt plus contmeat caloris. Descendens autem, nonnihil flectit se ad dextrum, vt cedat locum Aortae. Rursus autem ad sinistrum reflectitur, cum ferè acceßit ad Diaphragma, vt cedat locum venae cauae. Ita velut seruus officiose cedit praestantioribus membris. Sed anfractus illi prosunt, vt hoc membrum fulciant & neruos excipiant, Item, ne impediatur deglutiens.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
