# Liber de anima 114

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/114

Substantia differunt. Nam Trachea est ex cartilaginabus, vt dictum est, vt sit firmior canaiis, nec toto suo corpore coeat, sed maneat meatus acris in Spiratione. Oesophagus verò quanquam neruea membrana est, tamen est substantia mollior quàm Trachea, & astringitur suis villis, cum est inanis. Longitudine differunt. Trachea enim multò breuior est, quam Oesophagus, qui sub diaphragmate attingit ventriculum. Trachea verò sub surtulis inseritur pulmom. Etsi autem puerilis est disputatio de dicto Platonis, qui ait, Tracheam canalem esse, potus, tamen ne sit ignota iunioribus, hic breuiter inserenda est, praesertim cum à Plutarcho, Gellio & Macrobio igitata Marifestum est, Tracheam tantum esse deris EANIM aeris meatum. Vt autem cibus per Oesophagum in ventriculum vehitur, vbi coctionis mitia sunt, fitque postea alia coctio in Epate: Ita & potus eadem via m ventriculum & Epar defluit, & vt pars nutrimenti coquitur, ac in sanguinem vertitur. Relini quenda est igiaur inepta opinio, quae finxit, Trecheam esse canalem potus.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
