# Liber de anima 115

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/115

Quòd verò Poetarum dictis citantur derigan do pulmone, facilima est explicatto. Certè opus est pulmoni & nutrimento & rigatione. Sed vt suprâ dicitur, manifestum est, nutriri & rigari pulmonem per venam Arterialem, quae subtilem sanguinem vehit in pulmonem. Sanguis autem ex cibo & potu antea in Epate natus est. Harum actionum odinem esse non negant Poetae, cum dicunt, vinori gari pulmonem. Verba Alcei recitantur à Plutarcho, quae mendosè scripta sunt in codicibus Gellidi nis, Et rectius sic leguntur: Τέγνε πνεύμονας οἰιῷ, τὸ γὰὰ ἀστρὸν περιτέλλεται. Humectato pulmonem vino, Sol enim circumuoluitur, id est, non iam ascendit, sed flectitur ad occasum. Cùm igitur cor accensum sit, & pulmo arefactus diurno aestu & labore, tum à meridie corporibus quies conceditur, & cibo ac potu reficiantur vires & spiritus, & rigatione humectentur & refrigerentur cor & pulmo. Notum est euim, quod fuerit coenae tempus veteribus. Sic & Euripidis versus intelligatur de rigatione, quae fit ordine per caeteros meatus. Οινος πέρᾶσας πυτυμόνων διαῤῥοὰς: Vnum penetrant pulmonem meatus, scilicet ordine, quem natura attribuit nutrimento. Alij quaerunt subtiliores interPretationes, quas omitto.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
