# Liber de anima 118

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/118

Breuißimè diximus de miranda linguae fabritatione, vt praecipua quaedam opera in ea iuniores Fonsiderent. Sed musculorum ars in ea non satis Explicari potest, quibus variè tenditur. Multò mihus caussa ostendi potest alia, cur linguae motu cen plectro, in homine dißimilia verba formentur, quae sunt notae picturaeque rerum & cogitationum, nisi quia Deus hoc modo naturam hominum condidit, luius celebremus sapientiam, & ei gratias agamus, quòd propter vtilitates plurimas sermonem homihiattribuit. Vtilitates igitur linguae humanae sunt tres: Format sermonem, hoc est, articulatam vocem. Nam b Larynge vox, non sermo formatur. Secundò organum est gustus, in qua vtilitate & palatum habet adiunctum, quod etiam ad orgalum gustus pertinet, & pellicula, in qua sunt nerui, qui gustum & tactum linguae suppeditant, oritur à heruis per palatum demißis ad linguae radicem. Tertia vtilitas est, quod cibum excipit, & adIuuat praeparationem coctionis in masticando, vt Bocant, seu vt Graeci loquuntur ον ὑρ μασᾶν, &transmittit ad oesophagum. Sed illa est summa linguae humanae dignita, quòd sermonis & eloquentiae opifex est.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
