Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 120
Unproofread scanNot analysed yet
Hae admirandae actiones in nobis perspicuè conuincunt omnes homines, vt fateri cogantur, hanc naturam neque casu ex Democriti atomis conflatam esse, neque à natura bruta ortam esse. Sed mentem architectatricem esse, intelligentem ordinis, &quidem ostendunt, qualis sit, videlicet, discernens honesta &turpia, &conseruatix humanae societatis, &certò puniens atrocia delicta, pugnantia cum suo ordine. Quanquapmigitur neque cerebri natura, neque actiones penitus cognosci possunt, tamen haec opera necesse est vtcunquam aspici, vt assensionem de Deo &de prouidentia confirment. Quae intuentes agnoscamus voluntatem Dei erga nos, quod in hominum naturam transfudit similitudinem suae sapientiae, &Voluit nos esse imagines diuinitatis, vt in veteri versu dicitur: Exemplumque Dei quisque est in imagine parua, &ei gratias agamus, &quantum possumus curemus, vt haec imago fiat illustrior, &magis congruat cum archetypo agnitione ipsius, sapientia, &virtute similitudine. Primùm de situ capitis dicitur. Quanquam autem non sine causa talis est figura homini attris buta, vt aliud nullum animal incedat erecto corpore, tamen hanc commemorationem omitto.