# Liber de anima 120

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/120

Hae admirandae actiones in nobis perspicuè conuincunt omnes homines, vt fateri cogantur, hanc naturam neque casu ex Democriti atomis conflatam esse, neque à natura bruta ortam esse. Sed mentem architectatricem esse, intelligentem ordinis, & quidem ostendunt, qualis sit, videlicet, discernens honesta & turpia, & conseruatix humanae societatis, & certò puniens atrocia delicta, pugnantia cum suo ordine. Quanquapmigitur neque cerebri natura, neque actiones penitus cognosci possunt, tamen haec opera necesse est vtcunquam aspici, vt assensionem de Deo & de prouidentia confirment. Quae intuentes agnoscamus voluntatem Dei erga nos, quod in hominum naturam transfudit similitudinem suae sapientiae, & Voluit nos esse imagines diuinitatis, vt in veteri versu dicitur: Exemplumque Dei quisque est in imagine parua, & ei gratias agamus, & quantum possumus curemus, vt haec imago fiat illustrior, & magis congruat cum archetypo agnitione ipsius, sapientia, & virtute similitudine. Primùm de situ capitis dicitur. Quanquam autem non sine causa talis est figura homini attris buta, vt aliud nullum animal incedat erecto corpore, tamen hanc commemorationem omitto.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
