# Liber de anima 121

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/121

Satis intelligi potest, hunc positum & ad speciem pulcherrimum, & ad vtilitatem accommodatiße ttum esse. Figuram capitis optimam esse, Galenus serii vit, si imitetur Sphaeram exactè rotundam, sed quae paulatim vtrinque comprimitur, & fit arctior. At laudat magnum caput pro proportione, & vt isse αἰν ἐυρυθμον, quod eò recitamus, quia Homerus in vituperatione Thersitae, etiam hanc notam peruersi ingenij posiut, quod habuerit acuminatum caput φοξός ἐνὼ κεφαλὴν. Quia enim medius ventel non habet iustam amplitudinem spirituum actio & raciocinatio ibi impeditior & confusior est. Etn quacunque parte capitis figura non habet conuenientem, proportionem, ibi debilitas significatur, vt exempla manisestè ostendunt. Non est firma in his memoria, qui habent occiput nimis paruum, seu non eminens. Est autem vtilitas capitis, continere cerebrum sensuum organa, quae sunt partes gubernatrices & cognitionis caussa conditae, & sunt domu Pttae, cilium lucis diuinae in nobis. Vt auitem partes ordinè recitemus, primùm foris aspiciemus ea, quae vestiunt caput. Etsi autem capilli sunt superfluitas.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
