Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 122
Unproofread scanNot analysed yet
tamen alivtilitas est, calefaciunt caput, &in qua eorum eam materiam eduntur halitus cerebriSub capillis crassa &carnea cutis est, vt pili in ta radices agere poßint. Sub cute parùm carnis est, circa frontem &tempora. Deinde est panniculus, circundans totum os caPitis, qui nominatur πορικράνιον, ortus à neruis &ligamentis per suturas prodeuntibus à dura Ma tre, Conditus magnarum vtilitatum caussa. Primùm, vt alliget cranio Duram matrem. Deinde vt Venas &arterias excipiat &sustentet, quae sparsae per extrema colli ascendunt, vt ad caput peruenmant, &ingressae, per suturas nutriant &foueant cerebrum. Praebet hic panniculus etiam sensum cranio. Sed hoc panniculo est totum os, tegens caput, quod Graecè κράνιον appellatur, &munit &continet cerebrum. Latini caluariam nominant. Quia verò meatus esse oportuit certarum vtilis tatum caussa, ideo haec testa non est vnum &continuum os, sed septem ossa coniuncta sunt suturis, quae praebent meatus, Sub cranio proxima est Dura mater, quae est banniculus satis crassus, &nominatur à Galeno Crassa Meninx, sustentans venas, quae nutriunt celebrum. Deinde sequitur pia Mater, quae est tenuis mem brana, immediatè contnens &cingens cerebrum. Salenus nominat subtilem Meninga.