# Liber de anima 122

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/122

tamen alivtilitas est, calefaciunt caput, & in qua eorum eam materiam eduntur halitus cerebriSub capillis crassa & carnea cutis est, vt pili in ta radices agere poßint. Sub cute parùm carnis est, circa frontem & tempora. Deinde est panniculus, circundans totum os caPitis, qui nominatur πορικράνιον, ortus à neruis & ligamentis per suturas prodeuntibus à dura Ma tre, Conditus magnarum vtilitatum caussa. Primùm, vt alliget cranio Duram matrem. Deinde vt Venas & arterias excipiat & sustentet, quae sparsae per extrema colli ascendunt, vt ad caput peruenmant, & ingressae, per suturas nutriant & foueant cerebrum. Praebet hic panniculus etiam sensum cranio. Sed hoc panniculo est totum os, tegens caput, quod Graecè κράνιον appellatur, & munit & continet cerebrum. Latini caluariam nominant. Quia verò meatus esse oportuit certarum vtilis tatum caussa, ideo haec testa non est vnum & continuum os, sed septem ossa coniuncta sunt suturis, quae praebent meatus, Sub cranio proxima est Dura mater, quae est banniculus satis crassus, & nominatur à Galeno Crassa Meninx, sustentans venas, quae nutriunt celebrum. Deinde sequitur pia Mater, quae est tenuis mem brana, immediatè contnens & cingens cerebrum. Salenus nominat subtilem Meninga.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
