# Liber de anima 125

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/125

noruea, in tit cerebra sensum. Cerebrum. Etsi nulla pars in vniuersa natura ita introssic potest, vt penitus & tota agnoscatur, tamen miul to magis admirandum est cerebrum, quod est domi cilium sapientiae, & Deo similimum, ac officina est cogitationum, iudicij, ratiocinationis & memoriae. quàm caeterae partes vllae in natura. Quòd ignis calefacit, videmus similem qualitatem ex corpore valde calido transfundi. Quòd aqua humectat, eodem modo videmus similem qualitatem transfundi, Et consentaneum est, naturas efficere simile quiddam. Haec physica vtcunque intelligi possunt, Sed actiones cerebri quantum differunt a physicis qualitatibus, cogitatio, iudicium, ratiocinatio, recordatio? Praeterea quae est substantia cerebri? vbi? quomodo fiunt hae mirandae actiones in hac squalida massa? Haec fateamur non penitus seinis & agnoscamus, Deum esse naturae nostrae conditorem, & actiones cerebri proprias maximè testari, mundum non extitisse casu, & Deum condihunc torem esse mentem sapientem, beneficam iustam, & veracem. Quia impoßibile est, discrimen honestotum & turpium casu, aut à natura bruta, ortum ess.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
