Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 128
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi post interstitium partes cerebri continuae quasi testudinem faciunt, sub ea testudine commulis cauitas est, quae nominatur medius ventriculus, quem Herophilus existimat factum esse, vt per tum spiritus transmittantur in vitimum ventriculum, qui est inter cerebelium &initium medulla spinae dorsi, Clauditur autem medius ventriculus versus anteriorem partem glandula, seu coAnio. Postremus ventriculus. Cerebrum &cerebellum interstitio distinguum tur, quod ex dura Matre ortum est, nec alia pars du tae matris craßior &firmior est. Est autem via imedio ventriculo in postremum sub natibus, quae sunt substantiae cerebri tabernacula, quae figuraimis tantur nates, eo loco vbi principium est dorsalis medullae. Est igitur postremus ventriculus ampla cauitas, penè oui magnitudine, quae sinus est part tim cerebelli, partim mitij dorsalis medullae: Cum autem manifestum sit laeso cerebello, inemoriam labefactari, consentaneum est, hunc postres mum ventriculum &cerebellum organum esse memoriae &recordationis, rerum imaginibus in cerebellum tanquam notis impreßis.