# Liber de anima 128

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/128

Vbi post interstitium partes cerebri continuae quasi testudinem faciunt, sub ea testudine commulis cauitas est, quae nominatur medius ventriculus, quem Herophilus existimat factum esse, vt per tum spiritus transmittantur in vitimum ventriculum, qui est inter cerebelium & initium medulla spinae dorsi, Clauditur autem medius ventriculus versus anteriorem partem glandula, seu coAnio. Postremus ventriculus. Cerebrum & cerebellum interstitio distinguum tur, quod ex dura Matre ortum est, nec alia pars du tae matris craßior & firmior est. Est autem via imedio ventriculo in postremum sub natibus, quae sunt substantiae cerebri tabernacula, quae figuraimis tantur nates, eo loco vbi principium est dorsalis medullae. Est igitur postremus ventriculus ampla cauitas, penè oui magnitudine, quae sinus est part tim cerebelli, partim mitij dorsalis medullae: Cum autem manifestum sit laeso cerebello, inemoriam labefactari, consentaneum est, hunc postres mum ventriculum & cerebellum organum esse memoriae & recordationis, rerum imaginibus in cerebellum tanquam notis impreßis.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
