# Liber de anima 131

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/131

ac notantes motuum varietatem, quae non alio sensu, nisi oculorum animaduerti potuit. Est & hoc ingens beneficium, quòd hoc sensu lucem agnos scimus, quae & mirandum Dei opus est, & magnam naturae partem praecipuè ostendit. Et praestantis simas naturas lucidas esse certum est, Deum, Angelos, Animas & in corpore spiritus vitales & animales. Fabricatio autem sic describitur. Tunicae oculi quinque sunt, & tres humores. Etsi enim artifices tenuius dissecant tunicas, & plures numerant: ta men id eò fit, quia easdem discernunt locis, anteriori & posteriori. Prima nominatur Coniunctiua, seu Alba, seu adhaerens, quia oculum capiti coniungit, orta à panniculo tegente ossa frontis, & ab interiore pelliculo palpebrarum. Haec ambit oculum vsque adcirculum corneae. Secunda nominatur dura seu coronea, quia anteriore parte imitatur laminas pellucidas, ex cornu factas, colore & firmitate. Oritur à dura meunge flinge. In anteriore parte est perspicua. In postesiore, cum sit opaca & durior, vocatur σκληρα. Tertia est Vuea, contigua durae tunicae, dicta θαγοειδὴς, oritur à tenui meninge, tegente Nertium opticum.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
