Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 134
Unproofread scanNot analysed yet
Denique vera Dei agnitio cum e ipsius vocè sumenda sit auditu opus, esse manifestum est. Cumque sermo sit inter praecipua opera hoIlinis, nequaquam obscurum est, ingens esse benesicium auditus, quo solo accipitur sermo. Aurium substantia cartilaginea est, mollis &tenuis, quae gyros &anfractus intus habet, vt sonos paulatim colligat et contineat, ne subitò irruentes in organum auditus, aut confundantur, aut laedant organum. Foramen est in oßibus, quae petrosa, λυθοειδοῦ nominantur, quorum eò est duricies maior, vt mumant organum auditus. In eo foramine duo sunt panniculi subtiles &solidi. orti à neruis auditiuis. Alter panniculus continet &alligat oßiculum simile meudi, quod tamen extra panniculum, suprà vbi feritur, eminet. Incidit vero aliud oßiculum, simile malleo, parte superiore, nerueis membranulis connexum est, quod ab altero panniculo sustinetur, sicut chorda tympano intenditur.