# Liber de anima 135

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/135

Etsi autem non perspituè singularum partium officia describi possunt, tameg tamen hoc certum est, auditionem in illo meatufic ri, per spiritus in neruis, Et excitari spiritus percußione illa, qua malleolus impulsus à sonis ferit incudem. Mirifica verò imago est docentium. Concionator accipit vocem diumitus, et tanquam maileolus ferit incudem, videlicet pectora audientium, ac simul spiritus excitatur. Nares. Tria sunt magna beneficia Narium, attractioet expiratio. Attractio odorum, vt iunens aeris, cerebrum, ac foueant et augeant spiritus aniiie Tertium est euectio pituitae, valde necessaniam les. cerebro. Figura Narium nota est, et his vsibus accom modata. Substantia est inferius magis cartilaginea, siperius magis ossea. Supra nares oßi frontis inscrtum est os, quod multa exilia foramina habet, quae sunt meatus & aeris, et odorum, quod antiquitas nominat vel iθμοειδες, id est, colatorio simile, vel σπογροβδὲς, quia multa in eo foramina conspiciuntur, velut in spongia. Recentiores putarini, ideo dictum colatorium, quia sit meatus pituitae, sed constat, alios esse quasi sanales ampliores pituitαe ex χοάνη (trechter) ductos infrà oculos, versus nares, qui vtrinque naribus inseruntur mediocri interuallo infrà ῥθμοειδὲς. Nec verò dubium est, foramina illa in osse κθμοιδε, facta esse spirationis & odorum caussa, Via enim proxima est ex eo osse ad extrema priorum ventriculorum cerebri: Et ab illa extrema parte cerebri descendunt duae propagines, ex substantia cerebri in os itθοειδὲς, sparsae ad foramina, & vt sint gemina Vgana, interstitio solidi oßis distincta. Has prolagines verè esse organum olfactus traditur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
