Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 136
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &transmittuntur odores in priores ventriculos terebri. Haec sententia de organo olfactus magis Probatur eruditis, quam quae alij de carunculis ma, millaribus dicunt, quae sunt supra oculos, vt expleant cauitates oßium frontis, per quas carnes nulli sunt ad cerebrum meatus. Manifestum est autem odores ad cerebrum transuehi oportere, qui prosunt, vt dictum est. De membris Similaribus, seis Homogeneis. Multae graues caussae sunt, propter quas prodest, statim assuefieri iuniores, ad qualemcunque considerationem opificij humani corporis, etiamsi haec Prima pictura aliquantò rudior est. Primùm enim organa vtcunquè potentiarum discerni &monstrari necesse est, quod cum fit, praecipua membra recipecitantur. Deinde ad tuendam valetudinem, &ad medicationes prodest scire membrorum qualitates. Nec dubium est temperantia &moderationis in multis actionibus disciplinam esse considera tionem organorum, vt qui scit Epatis actionem languidiorem esse, cùm accipit ex ventriculo chylum adhuc crudum, &totam sanguinis massam fieri impuriorem, &sequi cacochymiam &Hys dropem, is magis seruat ordinem naturae conueni entem in cibo &potu.