# Liber de anima 14

Melanchthon, Liber de anima, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/14

Hoc situs, hoc ordo, praeclaraque munia monstrant,
Iuncta quibus toto corpore membra vides.
Nam quia ventriculi calor absorbetur, adustum
Sanguinis haud multum gignit alentis epar.
Cor quoque defectu iecoris marcere necesse est,
Integra nec cerebro vis superesse potest.
Inde sit, vt multos onerans nmcuria perdat,
Et gula plus noxae quàm celer ensis habet.
Conuenit & vitae, moresque illustrat, & aestus
Pectoris enormi non sinit ire via.
Hinc monitus, strictum Pelides retrahit ensem,
In clades temerè cum Catilinaruat.
Spontè faces animi generosas obruit Alax,
Inuidiae pectus triste dolore grauans.
Inde obtusa malis temerè mens moribus errat,
Tristis & accelerat fata suprema furor.
At qui sentinam nouit sub corde malorum,
Et rapidum vigili pectore frenat equum:
Integer & compos generosa mentis Vlysses,
Omne animi rectis moribus ornat opus.
Qui videt alterno defungi membra labore,
Dum peragant certis mutua iussa locis.
Nec vacat officijs, nec vitam moribus ornat,
Turpiter ille hominis nomen mane gerit.
corporis ergo tui, quae sit structura iuuentus Discere, non nimium noueris esse decus. Huac studio posthac operam tribuemus & horas Dum licet, & Musas vmbra Salea fouet.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
