Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 142
Unproofread scanNot analysed yet
Cognationem habent cum oßibus, non tum Neruis. Oriuntur enim ab oßibus, &omni sensit carent. Vtilitas est multiplex, alligant oßibus caetera membra, vt cor, ventriculum, matricem, vesicam. Alligant &musculos oßibus. Aristoteles improPriè nominat neruos: Sed medici rectè discernunt neruos &ligamenta. Est enim dißimilis origo &tatura, vt dixi. Chordae, τένοντες, Membra composita sunt ex neruis &ligamentis venientibus ad musculos, in quorum extremitatibus natae trahuntur inde ad luncturas, vt eas moueant cum volumus. Nam musculus est mediatum organum voluntarij motus ius cturarum, chordae immediatum, quae quidem trahuntur à musculo. Musculus vibratus spiritii quem terui afferunt, mouetur suae carnis natura, &suis quis quibusdam fibris, &se dilatat &contrahit; vt hac dilatatione vel contractione τένων trahatur. Constat igitur τένων neruo &ligamento, vt nerims suppeditet sensum &motum, Sed ne rumperetur, fuit opus alio duriore vinculo. Ideo additum e&t ilgamentum. Homerus Iliados. 10. inquit sectum esse collim Doloni, &duas chordas praecisas, quia in ceriten ascendunt duae admodum crassae &conspicuae chor dae, quae alligant caput trunco, ac propriè vsus eum Homerus appellatione Τένοντος.