# Liber de anima 143

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/143

ὁ δʼ ἀυχένά μέσον ἕκασε φασγάνῳ αἰξας. ἐπ δʼ ἀμφς κέρσε τένοντε. Cùm autem hic facta sic mentio Musculisbis? uißimè addam vocabuli declarationem. Musculus seu lacertus est quiddam confartum & thorosum, compositum ex neruis, carne, & ligamento, sicut Galenus inquit, perinde vt Pileos, ita Musculos fieri, permixti inter se & compactis neruorum, dligar mentis & carnis partibus. Inseruntur autem Musculis venae & arteriae nutritionis & calefactionis caussa, & totum opificium panniculo tegitur. Sed hae res non sunt partes constituentes musculum. In ima verò parte Musculi oritur τένων, à neruorum villis & ligamento. à figuni Nomina verò Musculi & lacerti sun alia thosumta, quia alia parte tenuiores sunt, rostores fosiores & ampliores, & pendet inde τένων velut cauda. Sunt autem plures quadringentis paßim in corpore, vt multae partes sunt, quae voluntarijs motibus cientur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
