Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 144
Unproofread scanNot analysed yet
Panniculus, ὑμὴν, est tenuißima membrana, ex neruis &ligamentis facta, sed in alijs plus est naturae nerueae, in alijs plus naturae ligamentalis: alij enim alijs craßiores sunt, muniunt &alligant membra, &impertiunt sensum plerisque, vt Epati, cordi, pulmoni, spleni, renibus. Sapè χιτῶνες &ἀκεπάσματα à Galeno nominantur. Cartilago χόνδρος. Est osse mollior, &alijs omnibus membris durior. Huius vtilitatis caussa facta est vt sit fulcrum mollius quàm ossa, &ne Issa inter se durius collidantur. Has appellationes propter insignium rerum diuersitatem discant iuniores, &vt sint minus obscurae, accedat inspectio, vel in mactatione pecudum, vel in mensis, vbi etiam discrimina quaedam mediocriter agnosci possunt, &admirentur prouidentiam &artem opificis, qui tam sapienter praeuidit, quibus motibus &machinis animali opus sit, &summa arte machinas idoneas fecit. De Hümoribus.