# Liber de anima 144

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/144

Panniculus, ὑμὴν, est tenuißima membrana, ex neruis & ligamentis facta, sed in alijs plus est naturae nerueae, in alijs plus naturae ligamentalis: alij enim alijs craßiores sunt, muniunt & alligant membra, & impertiunt sensum plerisque, vt Epati, cordi, pulmoni, spleni, renibus. Sapè χιτῶνες & ἀκεπάσματα à Galeno nominantur. Cartilago χόνδρος. Est osse mollior, & alijs omnibus membris durior. Huius vtilitatis caussa facta est vt sit fulcrum mollius quàm ossa, & ne Issa inter se durius collidantur. Has appellationes propter insignium rerum diuersitatem discant iuniores, & vt sint minus obscurae, accedat inspectio, vel in mactatione pecudum, vel in mensis, vbi etiam discrimina quaedam mediocriter agnosci possunt, & admirentur prouidentiam & artem opificis, qui tam sapienter praeuidit, quibus motibus & machinis animali opus sit, & summa arte machinas idoneas fecit. De Hümoribus.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
