# Liber de anima 146

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/146

Sed sciendum est, has ipsas species in corpore diuersorum modorum esse. Alij humores sunt naturales, qui ordine naturae & magnarum vtilitatum caussa in corpore humano nascuntur. Alij sunt praeternas turales ac viciosi, qui in ea erasi existunt, quae multum ab aequalitate recedit, aut corrupta est. De his viciosis humoribus tantum loquitur Plato, cuius vituperatio seu querela non leuis est. Ait, non nuEriri ab eis corpora, & inimicos esse temperamento, ρυδεμίαν τροφὴν γὰ σωματι πρέχειν. Admonendi sunt igitur iuniores, vt discernant humores aturales à viciosis. Sanguis est humor calidus & humidus, sed temperatus, dulcis, aereus, pinguis, optima & praecipua pars nutrimenti. Etsi enim semper cum sanguine vehuntur reliqui humores, & simul fuuint nutrimenta, vt sanguis dilutus phlegmate magis alit Nigida & humida membra, vt cerebrum. Biliosus magis alit pulmonem. Melancholicus magis alit ossa, tamen praecipua nutrimenti pars est id, quod propriè est sanguis. Nam nutrimentum oportes esse dulce, aut dulci succo dilutum. Haec de sanguinis vtilitate breuißimè recitasse, satis sit. Phlegma est humor suba quosus, qui caepitcos qui, vt fiat sanguis, sed nondum percoctus est.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
