Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 147
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo est subalbus, insipicus, tenuis, non pinguis, nec ea lore aequans sanguinem. Vtilitates eius sunt, materiam esse, ex qua fit sanguis, cum paulatim magi coquitur. Item, ardorem sanguinis mitigare. Item, prohibere, ne sanguis fiat densior &aridior, Item, cum sanguine alere cerebrum &alia phlegmatica membra. De nomine phlegmatis, rixati sunt &veteres. Et adparet initio sic vocatum esse viciosum his morem adustum, Notiores enim sunt populo viciosi humores. Et à populo vocabula accipimus. Prodicus maluit hunc humorem nominare βλeναν id est, pituitam. Opinor autem, &id nomeninis tio viciosi humoris fuisse. Interpretantur eim βλέναν, μύξαν. Postea docti transtulerunt nomen ad humorem non viciosum. Flaua bilis ξανθὴ χολὴ, non viciosa, est spuma sangumis, calida &sicca, quae fit, cum calidiores &sicciores partes chyli, propter fortem calorem sic cbulliunt. Saporis est amari, qui propriè dicitur πίκρος, vt Galenus expreßè discernit vtranque bilem saporibus, inquiens: Καὶ τοὶ τῦ χολῶν ἡ μν ἀει πικρὰ φαίνεται, καμ μικρῷ μορίῳ αύσῃ τυς γλώττης, ὴ μέλαινα δὲ ὅξεια. Calores etiam in non viciosa bile differunt.