Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 150
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud quoddam phlegma nominatur salsum, tum videlicet phlegmati miscetur rufa bilis, quod quidem ex sapore sputi facile iudicari potest, &imcorporibus intemperantium, qui salsis cibis vtuntur, nascitur copiosius, ac inde perniciosi catharri oriuntur. Nommatur Acetosum, cum miscetur cihu bils. Degenerat per sese flaua bilis, cum aduritur, &fit atra bilis viciosa &cinerea, densa &mordax, sicut paulatim in picrocholis degenerat rubra bilis in adustam, vel aetate, vel vehementioribus motibus, quare tales πικρόχόλοι senescentes, fiunt flirenter tracundi. Corrumpitur autem flaua bilis admixtione alterius humoris, vt cum miscetur tenue phlegma, &rubor diminuitur. Haec bilis nominatur citris na seu pallida. Sed si est craßius phlegma admixtum, fit bilis vitellina, sic dicta, quod color imitatur vitellum oui. Fiunt autem tertianae febres notbae ex bile, cui phlegma admixtum est. Praeter has species gignitur in ventriculo humor viridi colore, qualia saepe videmus esse infantium excrementa, aut aliorum. Saepe &in vomitu viridem humorem valdè mordacem eijcimus.