# Liber de anima 151

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/151

Hic humor etsi fit admixtione bilis, & immodica adustione, tamen non est verè bilis, vt Iacobus de partibus rectè disputat: sed crudus humor m ventriculo nimis vstus, cui aliqua bilis influens in veim triculum admixta est. Nominatur autem à Saleno Prasina bilis, quòd viriditas imitatur ponii colorem. 1ράσον enim significat porrum. Et ciut viriditas & obscurior, nonnihil ad fuluiin colorem accedens, nominatur haec bilis ruginosa, Graτè ιώδης ab iος, quod significat rubiginem. Nam rubigo vetus quasi virescere incipit, talis bilis sape vomitu eijcitur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
