Latin
152
Melanchthon, Liber de anima 152
Unproofread scanNot analysed yet
cim Cùm melancholia est ex sanguine, &diluitur modico sanguine, efficit amentias ridiculè laetantium, quale aiunt fuisse delirium Democriti hilarius, qui ridere solebat hominum stultitiam, eaque animi tranquillitate vitam perduxit, vsque ad annum centesimum nonum suae aetatis. Cùm verò melancholia est ex rubra bile, aut diluitur multa rubra bile, fiunt atroces furores &maniae, qualis fuit Herculis &Aiacis furor. Vt Virgilius de ira Herculis inquit: Hic verò Alcidae furijs exarserat atro Felle dolor. Etsi enim rubra bilis in ira cietur, tamen Virgilius atram nominat, quia rubra mixta est atrae copiosiori, imò &vritur, ac velut cinerea est simul cum atra. Si diluitur copioso phlegmate, fit inusitata segnities, sicut ipsi vidimus mentem errantem, qui verè perpetuò dormiebat, submißè loquebatur, nec excitabatur, nisi citharae sono, quem cum audiret attollens caput, arridere incipiebat, &interrogatus, hilariusculè respondebat. Si ipsa per se se atra bilis redundans aduritur fiunt tristitiae maiores, fugae hominum, qualis fuit Bellerophontis moesticia.