# Liber de anima 156

Melanchthon, Liber de anima, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/156

Vt enim uinum dißimiles motus in ebrijs efficit, alij sunt hilariores, alij facilius intenduntur ira, alij lachrymant, quià cum sit calium, spumosum & halituosum, excitat calores sanSuinis, & gignuntur spiritus pro qualitate sanguinis copiosiores, vnde Graeco versu dicitur: θινος τρόποις τῶν χρωμένων κόράννυται. δὲc & atra bilis, cum sit halituosa & tenacior, efficit in sanguine spiritus copiosiores & ardentiores, sicut Ignis in ferro vrit multò vehementius, quàm in spili. Fiunt autem haec aliàs magis, aliàs minus, aliSconcinnius, aliàs minus conemnè, iuxta diuersitalem crasis. Conspectior autem est varietas humoum in morbosis corporibus, vbi insigniter turbata est harmonia temperamenti, & excessus vnius qualitatis aut humoris magno cum cruciatu perciPitur. Quam mira dißimilitudo est adustae bilis in communi scabie, in lepra, in morbo Gallico, vt nohinant, in cancro, in phthiriasi, in phagedaena, quae tominatur lupus vorans? Discrimen in crasi temperata obscurius est: stamen ibi quoque multi gradus sunt, & magna est varietas. Nominatur autem temperata crusuin qua vtcunque aequalitas est, & proportio qualitatum, speciei conueniens.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
