# Liber de anima 159

Melanchthon, Liber de anima, 159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/159

Omnino necessaria dilis gentia est, vitarem monstrosas, superbas, maleuolas, & perfidiosas naturas. Praeterea cum animaduertimus in nobis ipsis ad quae vicia proniores simus, vigilanti adsuefactione eas inclinationes frenare & extinguere annitamur. Sciamus etiam, à filio DEI petendum esse auxilium, vt viciosos impetus in nobis reprimat & frangat, sicut scriptum est: Quantò magis pater vester coelestis dabit Spiritum sanctum petentibus. De Spiritibus. Spiritus est subtilis vapor ex sanguine, con ictus virtute cordis, ac incensus, vt sit velut flamignula, quae in diuersis membris dißimiles habet actiones. Quanquam enim vnus est fons spiri tamen locis mutantur, & mutati dißimiles tuum, habent actiones. Sunt autem species duae. Spiritus vitalis, est flammula ex purißimo sanguine in corde nata, calorem vitalem deuehens ad caetera membra, & impertiens eis vim exercendi actiones, quas calore vitali efficiunt.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
